TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatoris confessio etiam ipsa est Dei laudatio. Lazari suscitatio, peccatoris resurgentis figura. Si autem bene cogitemus, reprehensio tua, laus ipsius est. Quare enim jam confiteris in accusatione peccati tui? in accusatione tui ipsius quare confiteris, nisi quia ex mortuo vivus factus es? Scriptura quippe ait: A mortuo, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26) . Si perit a mortuo confessio, qui confitetur vivit: et si peccatum confitetur, utique a morte revixit. Si peccati confessor revixit a morte, quis eum suscitavit? Nullus mortuus est sui ipsius suscitator. Ille se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus est. Etenim hoc suscitavit quod mortuum fuerat. Ille se suscitavit, qui vivebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus erat. Non enim Pater solus Filium suscitavit, de quo dictum est ab Apostolo, Propter quod et Deus eum exaltavit 1Philipp. II, 9 : sed etiam Dominus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud 2Joan. II, 19 . Mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuetudinis premit, quasi sepultus est Lazarus. Parum enim erat, quia mortuus; etiam sepultus. Quisquis igitur malae consuetudinis, malae vitae, terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo jam factum sit, quod in quodam psalmo miserabiliter dicitur, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus 3Psal. XIII, 1 ; fit talis, de quali dictum est, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Quis eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamavit, dicens: Lazare, prodi foras? Quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat foras prodere? Qui confitetur, foras prodit. Foras prodire non posset, nisi viveret: vivere non posset, nisi resuscitatus esset. Ergo in confessione sui accusatio, Dei laudatio est.

Notes

  1. 1. Philipp. II, 9
  2. 2. Joan. II, 19
  3. 3. Psal. XIII, 1