Evangelistae alii de hac re consentientes cum Matthaeo. Audire jam velle vos video, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia Spiritus, quae non remittetur; et quod sit verbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Jam et ego vellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed tolerate aliquantas majoris diligentiae moras, donec, adjuvante Domino, totum quod occurrit expediam. Alii quippe duo evangelistae, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu verbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti 13Marc. III, 28, 29 . Apud Lucam ita: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur 14Luc. XII, 10 . Numquid propter nonnullam verborum diversitatem receditur ab ejusdem veritate sententiae? Nam neque alia causa est cur Evangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere, nihilque aliud in loquente quaerere, nisi voluntatem, propter quam insinuandam verba promuntur. Quid enim ad rem interest, utrum dicatur, Spiritus blasphemia non remittetur; an dicatur, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non ei remittetur? Nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium evangelistam non destruit alius, sed exponit. Spiritus autem blasphemia, clause dictum est; quia non expressum est, cujus spiritus. Non enim quicumque spiritus, Spiritus sanctus est. Item potest dici spiritus blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest dici spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. Unde dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente 15I Cor. XIV, 15 . Cum vero dictum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, illae ambiguitates solutae sunt. Item quod scriptum est, Non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti; quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, Non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro? Aliis quippe verbis et alio loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. Et quod est apud Matthaeum, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, ne aliud aliquid quam blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Eadem tamen res ab omnibus dicta est: nec aliquis eorum a loquentis voluntate discessit, propter quam intelligendam verba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur.