TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unitas commendatur. Verba Domini nostri Jesu Christi, quae modo ex Evangelio recitata sunt, admonent nos, esse unum aliquid quo tendamus, quando in hujus saeculi multitudine laboramus. Tendimus autem adhuc peregrinantes, nondum manentes; adhuc in via, nondum in patria; adhuc desiderando, nondum fruendo. Tamen tendamus, et sine pigritia et sine intermissione tendamus, ut aliquando pervenire valeamus.