TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Altior significatio latet in re gesta. Evangelii lectio quam modo audivimus, admonet humilitatem omnium nostrum, videre et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. Non enim nihil significat navis illa portans discipulos, quae contrario vento laborabat in fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens ad discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans super mare, et confirmavit eos ascendens in navem, fluctusque placavit. Quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? Tamen posteaquam ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius Dei es tu. Sed ante istam evidentiam turbati sunt, videntes eum super mare. Dixerunt enim: Phantasma est. Ille autem ascendens in navem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi jam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus.