Quaestio: Cur eo tempore jejunetur, ante Baptismi celebrationem. Responsio. Hoc enim solet facere quaestionem, cur ipse Dominus Jesus Christus, qui humano corpore assumpto ad hoc utique hominibus homo factus apparuit, ut nobis et vivendi et moriendi et resurgendi praeberet exemplum, non antequam baptizaretur, sed posteaquam baptizatus est jejunavit. Sic enim scriptum est in Evangelio: « Baptizatus autem confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem super se. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit » 1Matth. III, 16 et 17; IV, 2. Nos autem cum eis qui baptizandi sunt, ante diem Baptismi eorum, qui dies Paschalis appropiat, jejunamus, post quem diem per dies quinquaginta jejunia relaxamus. Quod merito movere deberet, si baptizare vel baptizari nisi die Paschali solemnissimo non liceret. At cum per totum annum, sicut unicuique vel necessitas fuerit vel voluntas, non prohibeatur a Baptismo, id donante illo qui dedit eis potestatem filios Dei fieri 2Joan. I, 12; anniversariam vero Domini passionem, nonnisi certo anni die, quod Pascha dicitur, liceat celebrari: Baptismi sacramentum a Pascha procul dubio distinguendum est. Hoc enim omni die licet accipere: illud uno et certo anni die fas est agere. Hoc ad innovandam vitam datur: illud ad religionis memoriam commendatur. Sed quod ad illum diem longe major baptizandorum numerus confluit, non gratia uberior salutis hic distat, sed laetitia major festivitatis invitat.