Aurum et argentum allegorice. Consequenter itaque subjecit, Meum est aurum, et meum est argentum. Omnis enim sapientia quae nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum 10Psal. XI, 7 : omne ergo tale argentum et aurum non est hominum, sed Domini; ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glorietur 11II Cor. X, 17. Quia enim sacerdos ille magnus, domus hujus inhabitator, Dominus noster Jesus Christus, propter reditum hominis, qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis praebere dignatus est; quod testatur in Evangelio clamans, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde 12Matth. XI, 29 : ne quis forte in domo ejus, id est, in Ecclesia, si quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere, quasi sua propria videri volens extollatur; videte quanta medicina ei dicitur a Domino Deo, Meum est aurum, et meum est argentum. Sic enim fiet quod sequitur, ut magna sit gloria domus istius novissimae plus quam primae. Prima enim domus, id est, cives terrenae Jerusalem, sicut Apostolus dicit, ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 13Rom. X, 3 . Videte si non isti dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad aeternam gloriam domus novissimae pervenire. Tamen cum dicit Propheta, Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod evacuatur, per gloriam est; multo magis quod manet, in gloria erit 14II Cor. III, 11 .