TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Somnium Jacob figura fuit. Dominus ait, Quia dixi tibi, Vidi te cum esses sub arbore ficu, inde miraris; majora horum videbis. Quae sunt ista majora? Et dixit: Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Recolamus veterem historiam conscriptam in libro sancto, id est, in Genesi. Quando Jacob in loco obdormivit, lapidem ad caput posuit; et in somnis vidit scalam a terra pertingentem usque ad coelum: et Dominus incumbebat super eam; Angeli autem ascendebant et descendebant per eam. Hoc vidit Jacob. Somnium hominis non scriberetur, nisi magnum in illo aliquod figuraretur mysterium, et magnum aliquid prophetatum in illa visione intelligeretur. Denique ipse Jacob quia intellexit quid viderit, posuit ibi lapidem, et perfudit oleo 2Gen. XXVIII, 11-18. Nam agnoscitis chrisma: agnoscite et Christum. Ipse est enim lapis, quem reprobaverunt aedificantes; ipse factus est in caput anguli 3Psal. CXVII, 22. Ipse est lapis, de quo ipse dixit: Quicumque offenderit in lapidem illum, conquassabitur: super quem vero venerit lapis ille, conteret eum 4Matth. XXI, 44 . Offenditur in jacentem: veniet autem super eum, cum venerit de alto judicare vivos et mortuos. Vae Judaeis, quia cum jaceret humiliter Christus, offenderunt in eum. Non est, dicunt, homo iste a Deo, qui solvit sabbatum 5Joan. IX, 16 . Si Filius Dei est, descendat de cruce 6Matth. XXVII, 40 . Insane, jacet lapis, et ideo rides. Sed cum rides, caecus es: cum caecus es, offendis: cum offendis, conquassaris: cum quassatus fueris illo modo jacente, postea veniente desuper contereris. Ergo unxit lapidem Jacob. Numquid idolum fecit? Significavit, non adoravit. Modo ergo audite, Nathanaelem istum attendite, per cujus occasionem Dominus Jesus exponere nobis voluit visionem Jacob.

Notes

  1. 2. Gen. XXVIII, 11-18
  2. 3. Psal. CXVII, 22
  3. 4. Matth. XXI, 44
  4. 5. Joan. IX, 16
  5. 6. Matth. XXVII, 40