Securus apud Deum est, cui petenti negatur venia a fratre. De iis qui veniam ab homine petere erubescunt. Venia a quibusdam nonnisi tacite et blandiendo petenda. Illum admonui: modo te consolor, o quisquis es, si tamen es, qui dixisti fratri tuo, Dimitte mihi quod in te peccavi: si dixisti ex toto corde, si vera humilitate, non ficta charitate, quomodo Deus videt in corde unde dixisti, sed ille noluit tibi dimittere, noli esse sollicitus. Servi estis ambo, habetis Dominum: conservo tuo debes, noluit tibi dimittere; interpella Dominum amborum. Quod tibi dimiserit Dominus, si potest, exigat servus. Dico aliud: Admonui ergo eum qui noluit dimittere fratri suo, cum petat ille dimitti sibi, ut faciat quod nolebat; ne, quando orat, non accipiat quod desiderat. Admonui et illum qui petivit veniam peccati sui a fratre suo, et non accepit; ut in eo quod non impetravit a fratre suo, securus sit de Domino suo. Est et aliud quod admoneam: Peccavit in te frater tuus, et noluit tibi dicere, Dimitte mihi quod in te peccavi. Abundant verba ista: utinam illa Deus eradicet de agro suo, hoc est de cordibus vestris. Quam multi sunt enim, qui sciunt se peccasse in fratres suos, et nolunt dicere, Dimitte mihi. Non erubuerunt peccare, et erubescunt rogare: non erubuerunt de iniquitate, et erubescunt de humilitate.