Non spe venturae ipsi felicitatis temporalis Prior quidem pars sententiae hujus, secundum istum intellectum popularem, placet mihi: posterior tamen, fateor, offendit me. Si enim propterea manes cum amico in paupertate ejus, ut quando dives fuerit, perfruaris divitiis ejus; adhuc non amicum, sed aliud aliquid amas in amico. Fides et spes duae amicae bonae sunt, et major his charitas. Manent, inquit Apostolus, tria haec, fides, spes et charitas; major autem horum est charitas: sectamini charitatem 1I Cor. XIII, 13, XIV, 1 . Interrogo ergo amicum de amico. Dic mihi, obsecro te, fidem possides cum isto in paupertate ejus? Plane, inquit: audivi enim hoc in sacra Scriptura, et commendavi cordi meo, et in memoria mea reposui; libens recolo, libentius facio. Audivi enim sanctum verbum, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius. Et ego: Quare hoc facis? an propter illud quod sequitur, Ut et bonis ejus perfruaris? Quid ergo exspectas? Ut quando, inquit, dives fuerit, et bona accesserint, admittat me ad bona sua, quia non fastidivi mala ipsius. Patere ergo adhuc me paululum interrogantem. Quid, si iste, cum quo paupere possides fidem, nunquam erit dives? Quid, si pauper futurus est usque ad mortem? Perit fides, quia decepta est spes? Quia non poteris aurum possidere cum divite, poenitebit te fidem possedisse cum paupere? Si sapit humanum, imo si sapit verum, hac interrogatione turbabitur, et dicet mihi, Verum dicis. Bona res est, fidem possidere cum proximo: sed si dicas, Spe possidetur fides cum proximo paupere, ut ad ejus divitias perveniamus, ut in eis cum illo communionem habeamus; sine dubio cum mortuus fuerit iste pauper, non accedentibus quae sperabantur divitiis, totius illius boni poenitebit nos, et quod bene mulsimus, male fundemus. Vides ergo altius esse istam sententiam perscrutandam, non quomodo vulgariter intelligi potest, sed quomodo divina auctoritate condita est, ad aliquid magnum insinuandum, praecipiendum, imperandum nobis, ubi spes nostra non fallatur, ne poeniteat fidem possedisse. Ad sententiam nostram non poteris sic pervenire.