TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Malorum est male uti bonis; Dei contra, bene uti malis. Animae adulterae et fornicariae. Numquid propter mala vasa deserenda est domus magna? Novit Deus uti, id est Dominus magnae domus, et vasis in honorem, et vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male uti etiam bonis; sic e contra Dei bene uti etiam malis. Quantis bonis utuntur mali? Omnis enim creatura Dei bona est 5I Tim. IV, 4. Quomodo ea male utuntur mali? Quomodo eos increpat Scriptura, dicens, Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Quod nomen acceperunt isti male utentes bonis Dei? Sequitur, et dicit, Adulteri. Unde adulteri? Nescitis quia amicus hujus mundi, inimicus Deo constituitur 6Jacobi IV, 3, 4 ? Adulteri, inquit. Sunt animae adulterae, sunt fornicariae: discutiamus eas. Fornicariae animae sunt, multis diis falsis quodam modo prostitutae: adulterae autem, tanquam legitimo jam conjugio copulatae, et ipsi legitimo conjugio non servantes animae castitatem. Ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, christiani mali adultera. Pagani anima fornicaria, legitimum virum non habet, per diversa daemonia prostituta corrumpitur: christiani autem mali quare adultera est? Quia nec castitatem diligit, nec virum deserit. Non ergo dicas, Quare sunt isti in domo Dei? Respondetur tibi, Vasa sunt in contumeliam. Novit eis uti Deus: non errat qui creavit; quoniam qui potuit creare, novit ordinare: habent in domo magna locum suum. Si autem quaeras a me, quomodo eis bene utatur Deus: fateor, Dei consilium, sicut homo, explicare non possum. Novi enim cum Paulo apostolo expavescere, quod etiam ille cum consideraret, expavit, et expavescens exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum 7Rom. XI, 33-36 . Nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio: quia nulla penetratio. Ipsi autem quid? Gloria in saecula saeculorum. Sive de vasis in honorem, sive de vasis in contumeliam, ipsi gloria in saecula saeculorum. Alios coronat, alios damnat, nusquam errat: alios probat, de aliis probat, omnes ordinat.

Notes

  1. 5. I Tim. IV, 4
  2. 6. Jacobi IV, 3, 4
  3. 7. Rom. XI, 33-36