TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Ierunt, intraverunt quinque prudentes. Quam multi estis, fratres mei, in nomine Christi; sint in vobis quinque prudentes, sed nolite quinque homines. Sint in vobis quinque prudentes, ad istam prudentiam quinarii numeri pertinentes. Veniet enim hora, et quando nescimus, veniet. Media nocte veniet, vigilate. Sic clausit Evangelium: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Si ergo dormituri sumus, quomodo vigilamus? Corde vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila: et quando corpore dormiveris, veniet tempus ut surgas. Cum autem surrexeris, praepara lampades. Tunc non exstinguantur, tunc interiore conscientiae oleo vegetentur: tunc sponsus ille incorporeis nexibus amplectatur, tunc te introducat in domum, ubi nunquam dormias, ubi nunquam tua lampas possit exstingui. Hodie vero laboramus, et lampades nostrae inter ventos saeculi hujus tentationesque fluctuant: sed ardeat in robore flamma nostra, ut ventus tentationis augeat ignem potius, quam exstinguat.