TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De Deo quid credendum. Fides ergo haec et salutis est regula, credere nos in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem saeculorum, immortalem et invisibilem. Ipse est quippe Deus omnipotens, qui in primordio mundi cuncta ex nihilo fecit, qui est ante saecula, qui fecit et regit saecula. Non enim tempore augetur, aut loco distenditur, aut aliqua materia concluditur aut terminatur: sed manet apud se et in se ipso plena et perfecta aeternitas, quam nec comprehendere humana cogitatio potest, nec lingua narrare. Nam si munus quod promittit sanctis suis, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 4I Cor. II, 9; quomodo potest ipsum qui promittit, aut mens concipere, aut cor cogitare, aut lingua narrare?

Notes

  1. 4. I Cor. II, 9