TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Timore timor pellendus. Admonent nos eloquia divina, quae lecta sunt, timendo non timere, et non timendo timere. Advertistis, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum Deum nostrum antequam pro nobis moreretur, firmos nos esse voluisse: sed admonendo ne timeremus, et admonendo ut timeremus. Ait enim: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Ecce ubi monuit ne timeremus. Videte ubi monuerit ut timeremus. Sed eum, inquit, timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna. Ergo timeamus, ut non timeamus. Timor videtur ad ignaviam pertinere: timor infirmorum videtur esse, non fortium. Sed videte quid ait Scriptura: Timor Domini spes fortitudinis 1Prov. XIV, 26 . Timeamus, ne timeamus: hoc est, prudenter timeamus, ne inaniter timeamus. Martyres sancti, propter quorum solemnitatem hoc ex Evangelio recitatum est, timendo non timuerunt: quia Deum timendo, homines contempserunt.

Notes

  1. 1. Prov. XIV, 26