TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse discamus. Clamat magister Angelorum, clamat Verbum Dei, quo rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et integer permanens, clamat, et dicit, Discite a me. Exaudiat populus dicentem, Discite a me. Respondeat, Quid discimus a te? A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cum dicit, Discite a me. Quis est qui dicit, Discite a me? Qui formavit terram, qui divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui creavit animalia terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in coelo sidera, qui distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a tenebris separavit, ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest? Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me disce, quod propter te factus sum. Discite a me, inquit, non formare creaturam, quae per me facta est. Nec illa quidem dico discatis, quae quibusdam donavi quibus volui, non omnibus, suscitare mortuos, illuminare caecos, aperire aures surdorum: nec ista pro magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exsultantes redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt. Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt in coelo 13Luc. X, 17, 20 . Quibus voluit donavit expellere daemonia, donavit quibus voluit mortuos suscitare. Facta sunt haec miracula et ante incarnationem Domini: suscitati sunt mortui, mundati sunt leprosi; legimus haec 14IV Reg. IV, V. Et quis fecit tunc, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus Christus ante Abraham? Ipse donavit haec omnia, ipse per homines fecit: nec omnibus tamen haec dedit. Numquid quibus non dedit desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia haec dona accipere non meruerunt? In corpore membra sunt: aliud potest illud membrum, aliud illud. Compegit corpus Deus, non tribuit auri ut videat, nec oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut gustet; non dedit haec: sed omnibus membris sanitatem dedit, compagem dedit, unitatem dedit, spiritu omnia pariter vivificavit et univit. Sic ergo non dedit quibusdam mortuos suscitare, aliis non dedit disputare: omnibus tamen quid dedit? Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde 15Matth. XI, 27-29 . Quoniam audivimus dicentem, Mitis sum et humilis corde: fratres mei, tota medicina nostra ista est, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quid prodest, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi sunt in fine et dicturi, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 16Matth. VII, 22, 23 .

Notes

  1. 13. Luc. X, 17, 20
  2. 14. IV Reg. IV, V
  3. 15. Matth. XI, 27-29
  4. 16. Matth. VII, 22, 23