TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justorum orationes cum gemitu. Sed venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Vides ergo hominem justum, cum facit opus bonum, hilarem esse? Ita plane hilarescit. Hilarem enim datorem diligit Deus 8II Cor. IX, 7. Quando ergo plorat? Quando bona opera sua orando commendat. Orationes sanctorum voluit commendare Psalmus, orationes peregrinantium, orationes in hac via laborantium, orationes amantium, orationes gementium, orationes aeternae patriae suspirantium, donec ea visa satientur qui nunc in moerore sunt constituti. Etenim, fratres mei, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 9Id. V, 6. Non desiderat patriam peregrinatio sine lacryma. Si desideras quod non habes, funde lacrymas. Nam unde dicturus es Deo: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo 10Psal. LV, 9 ? Unde dicturus es Deo: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte? Panis mihi factae sunt: consolatae sunt gementem, paverunt esurientem. Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus 11Psal. XLI, 4 ? Quis justus non habuit istas lacrymas? Qui non habuit, peregrinum se esse non doluit. Qua fronte ad patriam venit, qui non absens suspiravit? Nonne quotidie nobis dicitur, Ubi est Deus tuus? Discite, fratres mei, discite de paucis esse. Bene vivite, ambulate viam Dei; et videte quia auditis, Ubi est Deus tuus? Felices eritis, cum hoc audieritis; infelices, si dixeritis. Quando enim defendimus fidem christianam, et respondetur nobis, Ecce praedicatur ubique nomen Christi, quare abundant mala? quid aliud dicitur, nisi, Ubi est Deus tuus? Qui audit, gemit; quia qui dicit, perit.

Notes

  1. 8. II Cor. IX, 7
  2. 9. Id. V, 6
  3. 10. Psal. LV, 9
  4. 11. Psal. XLI, 4