Secunda petitio. Sequitur alia petitio: Veniat regnum tuum. Sive petamus, sive non petamus, venturum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus sanctis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus venturum est regnum ejus?