Christi praedicatio.--Cantate Domino canticum novum, cantate Domino. Videte certamen aedificantium. Cantate Domino, benedicite nomen ejus. Bene nuntiate, quod est graece evangelizate. Quid? Diem ex die. Quem diem ex die? Salutare ejus. Quem diem ex die? Lumen ex lumine, Filium de Patre, salutare ejus. Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Ecce quomodo domus aedificatur post captivitatem. Terribilis est super omnes deos. Super quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit 10Psal. XCV, 1-5 . Sanctos fecit, Apostolos fecit. Quoniam coeli enarrant gloriam Dei. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum 11Psal. XVIII, 2, 4, 5 : quia omnis terra cantat canticum novum.