Discipuli de Christo dubitantes, a latrone victi. Quid ergo, fratres, quid hic discutimus? Aedificamur ad credendum resurrexisse Dominum Christum. Jam credebamus quando Evangelium audivimus, et in hanc ecclesiam hodie credentes ingressi sumus: et tamen nescio quomodo cum gaudio auditur, quod memoria renovatur. Quomodo vultis laetificetur cor nostrum, quando videmur istis qui in via ambulabant, et quibus Dominus apparuit, esse meliores? Nos enim credimus quod illi nondum credebant. Spem perdiderant, et nos non dubitamus, unde illi dubitabant. Crucifixo Domino spem perdiderant: hoc apparuit in verbis illorum, quando eis dixit, Qui sunt isti sermones quos habetis inter vos, et quare tristes estis? Et illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quae ibi contigerunt? Et respondit ille: Quae? Sciens omnia de se ipso quaerebat: quia se in ipsis esse cupiebat. Quae? dixit. Et illi: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, magnus in dictis et factis. Ecce meliores sumus. Illi dicebant Christum prophetam: nos eum novimus Dominum Prophetarum, Fuit, inquiunt, propheta magnus in factis et dictis. Et quomodo eum principes sacerdotum crucifixerunt: et ecce tertia dies est ex quo haec omnia facta sunt. Nos autem sperabamus. Sperabatis: jam non speratis? Hic est omnis discipulatus vester? In cruce latro vos vicit. Vos obliti estis eum qui docebat: ille agnovit cum quo pendebat. Nos sperabamus. Quid sperabatis? Quia ipse erat redempturus Israel. Quod sperabatis, et illo crucifixo perdidistis, hoc latro crucifixus agnovit. Ait enim Domino: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum 1Luc. XXIII, 42 . Ecce quia ipse erat redempturus Israel. Crux illa, schola erat. Ibi docuit Magister latronem. Lignum pendentis, cathedra factum est docentis. Sed qui reddidit se vobis, revocet spem vobis. Sic et factum est. Mementote tamen, charissimi, quemadmodum Dominus Jesus ab eis, quorum oculi tenebantur ne illum agnoscerent, in fractione panis voluit se agnosci. Norunt fideles quid dicam: norunt Christum in fractione panis. Non enim omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. Ibi illi agnoverunt, exsultaverunt, ad alios perrexerunt: jam scientes invenerunt, narrantes quod viderant, Evangelio addiderunt 2Id. XXIV, 13-35. Dicta sunt, facta sunt, scripta sunt: pervenerunt ad nos.