TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaei ad coenam invitati, nos ducti et coacti. Lectiones sanctae propositae sunt, et quas audiamus, et de quibus aliquid sermonis, adjuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica gratiae aguntur Domino de fide Gentium, utique ideo, quia ipse fecit. In Psalmo diximus: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus 1Psal. LXXIX, 8, 20 . In Evangelio, ad coenam vocati sumus: imo alii vocati, nos non vocati, sed ducti; non solum ducti, sed etiam coacti. Sic enim audivimus, quia Homo quidam fecit coenam magnam. Quis est iste homo, nisi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 2I Tim. II, 5? Misit ut venirent invitati, quia hora jam venerat, ut venirent. Qui sunt invitati, nisi per praemissos vocati Prophetas? Quando? Olim ex quo mittuntur Prophetae, invitant ad coenam Christi. Mittuntur ergo ad populum Israel. Saepe missi sunt, saepe vocaverunt, ut ad horam coenae venirent. Illi autem invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt. Quid est, Invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt? Prophetas legerunt, et Christum occiderunt. Sed quando occiderunt, tunc nobis coenam nescientes praeparaverunt. Parata jam coena, immolato Christo, post resurrectionem Christi commendata quam sciunt fideles, coena Domini, ejusque manibus et ore firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetae. Venite ad coenam.

Notes

  1. 1. Psal. LXXIX, 8, 20
  2. 2. I Tim. II, 5