Peccatum infidelitatis in Christum cur solum arguitur. De hoc ergo uno peccato voluit mundum argui, quod non credunt in eum: videlicet quia in eum credendo cuncta peccata solvuntur, hoc unum imputari voluit, quo caetera colligantur. Et quia credendo nascuntur ex Deo, et filii Dei fiunt: Dedit enim, inquit, illis potestatem filios Dei fieri, credentibus in eum 2Joan. I, 12 . Qui ergo credit in Filium Dei, in quantum adhaeret illi, et fit etiam ipse per adoptionem filius et haeres Dei, cohaeres autem Christi, in tantum non peccat. Unde dicit Joannes: Qui natus est ex Deo, non peccat 3I Joan. III, 9 . Et ideo peccatum unde mundus arguitur hoc est, quod non credunt in eum. Hoc est peccatum de quo itidem dicit: Si non venissem, peccatum non haberent 4Joan. XV, 22 . Numquid enim alia innumerabilia peccata non habebant? Sed adventu ejus hoc unum peccatum accessit non credentibus, quo caetera tenerentur. In credentibus autem quia hoc unum defuit, factum est ut cuncta dimitterentur credentibus. Nec ob aliud apostolus Paulus, Omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei 5Rom. III, 23 ; ut qui crediderit in eum, non confundatur 6Id. IX, 33: sicut et Psalmus dicit, Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur 7Psal. XXXIII, 6 . Qui ergo in se gloriatur, confundetur: non enim sine peccatis invenietur. Ille itaque tantummodo non confundetur, qui in Domino gloriatur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Itaque cum de Judaeorum infidelitate loqueretur, non ait: Etenim si quidam illorum peccaverunt, numquid peccatum eorum fidem Dei evacuabit? Quomodo enim diceret, Si quidam illorum peccaverunt; cum ipse dixerit, Omnes enim peccaverunt? Sed ait, Si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit 8Rom. III, 3 ? Ut hoc peccatum expressius demonstraret, quo uno clauditur adversus caetera, ne per Dei gratiam relaxentur. De quo uno peccato per adventum Spiritus sancti, hoc est, per donum ipsius gratiae quod fidelibus datur, mundus arguitur, dicente Domino, De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Sermones
Notes
- 2. Joan. I, 12
- 3. I Joan. III, 9
- 4. Joan. XV, 22
- 5. Rom. III, 23
- 6. Id. IX, 33
- 7. Psal. XXXIII, 6
- 8. Rom. III, 3