Mors animae timenda, non corporis. Deus animae vita. Dominus Jesus martyres suos non solum instruxit praecepto, sed et firmavit exemplo. Ut enim quod sequerentur haberent passuri, prior ille passus est pro eis: iter ostendit, et viam fecit. Mors aut animae est, aut corporis. Sed anima non potest mori, et potest mori: mori non potest, quia sensus ejus nunquam perit; mori autem potest, si Deum perdit. Sicut enim est ipsa anima sui corporis vita; sic Deus est ipsius animae vita. Quomodo ergo corpus moritur, quando illud dimiserit anima, id est vita ipsius; sic anima moritur, quando illam dimiserit Deus. Ut autem animam non dimittat Deus, sit semper in fide, ut non timeat mortem pro Deo; et non moritur dimissa a Deo. Restat ergo ut mors quae timetur, corpori timeatur. Sed etiam inde Dominus Christus securos martyres suos fecit. Quomodo enim incerti essent de integritate membrorum, qui securitatem acceperant de numero capillorum? Capilli, inquit, vestri numerati sunt 1Matth X, 30, et Luc. XXII, 7 . Alio autem loco apertius dicit: Dico enim vobis, quia capillus capitis vestri non peribit 2Luc. XXI, 18 . Dicit Veritas, trepidat infirmitas?