TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nativitates Christi duae. Hoc enim firmum et fixum tenete, si vultis perseverare catholici, quia Deus Pater Deum Filium genuit sine tempore, et fecit ex Virgine in tempore. Nativitas illa excedit tempora: nativitas ista illuminat tempora. Ambae tamen nativitates mirabiles: illa sine matre, ista sine patre. Quando genuit Deus Filium, de se genuit, non de matre: quando genuit mater filium, virgo genuit, non de viro. De Patre natus est sine initio: de matre natus est hodie certo initio. De Patre natus fecit nos: de matre natus refecit nos. De Patre natus est, ut essemus: de matre natus est, ne periremus. Genuit autem Pater aequalem sibi, et totum quidquid est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Pater est, non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Deum de nullo, Filium Deum de Deo. Propterea omne quod Filius facit mirabiliter, omne quod dicit veraciter, ei tribuit de quo est; nec esse potest aliud, quam ille de quo est. Adam factus est homo: potuit esse aliud, quam est factus. Factus est enim justus, et potuit esse injustus. Unigenitus autem Dei Filius, quod est, hoc mutari non potest: in aliud converti non potest, minui non potest, quod erat non esse non potest, non esse Patri aequalis non potest. Sed plane ille, qui omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sine dubio et ipsam aequalitatem cum Patre Pater dedit Filio. Quomodo Pater dedit? numquid minorem genuit, et addidit illi ad formam, ut faceret aequalem? Si hoc fecisset, indigenti dedisset. Jam vero dixi vobis, quod firmissime tenere debetis, id est, totum quod est Filius Pater dedit, sed nascenti, non indigenti. Si nascenti dedit, non indigenti, et aequalitatem sine dubio dedit, et aequalitatem dando aequalem genuit. Et licet alius sit ille, alius iste; non tamen aliud est ille, aliud iste: sed quod ille, hoc et iste. Non qui ille, hic et iste: sed quod ille, hoc et iste.