Divitiae in coelum praemittendae Pauperes, laturarii. Et consilium dat quo migres: dedit enim consilium quo migrare debeas. Migra de terra in coelum, ne perdas. Quam multi enim quod servabant perdiderunt, et nec sic correcti in coelo ponere didicerunt. Si forte tibi aliquis diceret, Migra divitias tuas ab Occidente in Orientem, si non vis ut pereant; aestuares, laborares, satageres, attenderes quanta essent quae haberes, videres te multiplicitate rerum tuarum facile in longinqua migrare non posse: et forte fleres, quia ire cogereris, et quomodo tecum tolleres quod collegeras non invenires. In longinquiora te migrare jussit, qui non ait, Migra ab Occidente in Orientem; sed, Migra de terra in coelum. Aestuas, quasi difficultatem majorem tibi videris pati, et dicis tibi: Si non inveniebam jumenta et naves, quibus ab Occidente migrarem ad Orientem; quomodo inveniam scalas, quibus a terra migrem in coelum? Noli, inquit, tibi Deus, laborare, noli laborare: qui te divitem feci, qui tibi quod dares dedi, laturarios tibi pauperes feci. Si, verbi gratia, invenires aliquem inopem de trans mare, aut quo ire velles, invenires inde civem aliquem necessitatem patientem, diceres tibi: Civis iste inde est quo ego volo ire; eget hic, do illi quod ibi mihi reddat. Ecce eget hic pauper, civis est regni coelorum: quid dubitas facere trajectitium? Si enim dant qui hoc faciunt, ut plura accipiant, cum ad ea loca venerint, unde est ille qui accepit; faciamus et nos.