Montes Israel, ubi pascua bona.--Et educam eas de gentibus, et colligam eas de regionibus; et inducam eas in terram earum, et pascam eas super montes Israel. Constituit montes Israel, auctores Scripturarum divinarum. Ibi pascite, ut securae pascatis. Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat: quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite vocem pastoris: colligite vos ad montes Scripturae sanctae; ibi sunt deliciae cordis vestri, ibi nihil venenosum, nihil alienum; uberrima pascua est: vos tantum sanae venite, sanae pascimini in montibus Israel. Et in rivis, et in omni habitatione terrae. A montibus enim, quos ostendimus, manaverunt rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem terram exiit sonus eorum 49Psal. XVIII, 5: et facta est omnis habitatio terrae ad pascendas oves laeta atque fecunda. In pascua bona pascam eas, et in montibus altis Israel. Erunt stabula earum illic: hoc est, ubi requiescant, ubi dicant, Bene est; ubi dicant, Verum est, manifestum est, non fallimur. In gloria Dei requiescent, tanquam in stabulis illis. Et dormient, hoc est, requiescent; et requiescent in deliciis bonis.