TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulus post Dei gratiam retribuit bona opera. Ecce hoc facit, qui paulo ante faciebat: quid? Nolo recordari: imo recorder hominis nequitiam, ut approbem Dei misericordiam. A quo patiebatur Christus, patitur pro Christo: fit Paulus ex Saulo; fit verus testis ex falso. Qui spargebat, colligit: qui oppugnabat, defendit. Unde hoc Saulo, quod dicimus? Ipsum audiamus. Quaeritis, inquit, unde hoc mihi? Non est, inquit, hoc a me: Misericordiam consecutus sum. Non est, inquit, mihi hoc a me: Misericordiam consecutus sum. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Retribuit enim, sed non mala pro malis: retribuit plane, sed non mala pro malis; retribuit bona pro malis. Quid ergo retribuam? Calicem salutaris accipiam 18Psal. CXV, 12, 13 . Certe retribuebas? Accipis: adhuc accipis. Sed modo plane propinquante passione, retribuam bona pro bonis, non bona pro malis. Prius ergo Dominus debebat mala pro malis: noluit autem retribuere mala pro malis, sed retribuit bona pro malis. Retribuendo bona pro malis, invenit quomodo retribueret bona pro bonis.

Notes

  1. 18. Psal. CXV, 12, 13