Inconsutilis tunica sorti commissa. Quod unam tunicam inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti 21Ibid., 23, 24; satis demonstratum est sacramenta visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere quoslibet haec, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem, quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quia dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 22Rom. V, 5, non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque pars in ista fide 23Act. VIII, 21 .