TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Catholici quo animo veniunt ad collationem. Hoc dicimus amore pacis, non diffidentia veritatis. Hoc enim rescripsimus, hoc propositum legistis 11Epistt. 128 et 129; quia causam conferendam non fugimus, imo ut conferatur instamus; ut cum demonstravero possessionem, sic cum illo communicem haereditatem. Intrepidus veniat, securus veniat, doctus veniat: nolo auctoritate praejudicare. Aperiamus oculos ad illum qui errare non potest: ipse nos doceat quae sit Ecclesia. Audistis testimonia ejus. Non eam contaminant humana delicta, quam non redemit humana justitia. Et tamen, cum alia sit causa Ecclesiae, alia hominum, et omnino distincta sit, nec hominum causam formidamus, quos accusaverunt et convincere non potuerunt. Purgatos novimus, purgatos legimus. Qui si non essent purgati, non in causa eorum Ecclesiam constituerem, nec aedificarem super arenam, et dejicerem de petra. Quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam 12Matth. XVI, 18 . Petra autem erat Christus. Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Hoc tenete, hoc amate, hoc fraterne et pacifice dicite.

Notes

  1. 11. Epistt. 128 et 129
  2. 12. Matth. XVI, 18