Quomodo mons Christus et Ecclesia. Sed evidenter inveniamus alibi montem istum: nam quasi obscurum videtur. Potest aliquis dicere: Ubi mons Ecclesia? et quando mons Christus? et quando mons corpus Christi? Evidentissime Daniel dicit: nemo inde dubitat. Visionem vidit Daniel; jam numquid indiget expositore? Videat Charitas vestra. Quaedam verba ibi forte indigent expositione, quae in nomine Christi exposita aperientur vobis. Videte si potest dici nisi de Christo. Vidi, dixit Daniel, et ecce lapis abscissus de monte sine manibus. Non hoc dixit, Sine manibus erat ille lapis: sed sine opere humano praecisus lapis de monte; non humanae manus accesserunt, ut lapis de monte praecideretur. Novit Charitas vestra quia non praeciduntur lapides de monte, nisi accedentibus manibus humanis. Ille autem praecisus est de monte sine manibus: et venit, et confregit omnia regna terrarum. Nescio si versatur ante oculos vestros nisi Christus, de quo dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae 10Psal. LXXI, 11 . Ipse confregit omnia regna terrarum. Superbus rex ante se nullum regem vult habere; modo omnes reges Christum habent regem, Confregit ergo omnia regna terrarum, ut ille regnet. Et quid dicit iste? Crevit lapis ille, et factus est mons grandis, ita ut impleret universam faciem terrae 11Dan. II, 34, 35 . Jam puto quia agnoscitis Christum. Audistis de terra, Qui dediti mihi erunt, possidebunt terram. Audistis et de monte, Et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Sed forte vultis nosse quid est praecidi sine manibus. Hoc enim quasi obscure ibi positum est: quibusdam vero jam occurrit, antequam dicam: sed patiantur moras aliquas propter alios, qui cogitare inde non possunt, nisi per nos aliquid audierint. Quid est, sine manibus? Sine opere hominis. Et illud advertat Charitas vestra, fratres, lapidem praecisum de monte, et factum esse montem. De monte praecisus, et mons factus est crescendo: sed qualis mons factus? Non talis, qualis ille unde praecisus est: nam de illo monte, unde praecisus est, non dictum est, Crevit et implevit universam terram. Duo montes sunt ergo: primus mons Synagoga, secundus Ecclesia: primus mons, populus Judaeorum; secundus mons, populus Christianus. Sed ut fieret populus Christianus magnus mons, et impleret universam terram, de illo monte praecisus est lapis, quia de Judaeis venit Christus. Quare ergo sine manibus? Sine opere humano. Christus enim natus de virgine, sine complexu maritali conceptus est.