Ad eleemosynas urget. Date ergo pauperibus: rogo, moneo, praecipio, jubeo. Quidquid vultis date pauperibus. Non enim occultabo Charitati vestrae, quare hunc sermonem necesse habui vobis promere. Ex quo hic sumus euntes ad ecclesiam, et redeuntes, pauperes interpellant nos, et dicunt ut dicamus vobis, ut aliquid accipiant a vobis. Nos monuerunt loqui vobis: et cum se vident non accipere a vobis, inaniter nos arbitrantur laborare in vobis. Exspectant aliquid et a nobis. Damus quantum habemus, damus sicut possumus: numquid tamen ad eorum necessitatem implendam idonei sumus? Quia ergo ad eorum necessitatem implendam idonei non sumus, vel ad vos legati ipsorum sumus, Audistis, laudastis: Deo gratias. Semen accepistis, verba reddidistis. Laudes istae vestrae gravant nos potius, et in periculum mittunt: toleramus illas, et tremimus inter illas. Tamen, fratres mei, istae laudes vestrae folia sunt arborum: fructus quaeritur.