TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus etiam parvulis est Jesus, id est salvator. Postremo de ipso Domino Salvatore, cum ejus nativitas proxima praenuntiaretur, dictum est, Vocabunt nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 29Matth. I, 21 . Jesum tenemus, interpretationem nominis hujus habemus. Quare Jesus, quod latine Salvator dicitur, quare Jesus? Ipse enim salvum faciet populum suum. Sed salvum fecit populum suum in manu potenti Moyses, et in adjutorio Excelsi a persecutione et dominatione Aegyptiorum: fecit salvum populum suum et Jesus Nave a persecutoribus bellisque gentium: fecerunt salvum populum Judices, eum ab Allophylis liberantes; fecerunt et Reges, a dominatu circumquaque oblatrantium gentium liberantes. Non sic salvat Jesus: sed a peccatis eorum. Vocabunt nomen ejus Jesum. Quare? Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Nunc de parvulo interrogo, affertur ad ecclesiam faciendus christianus, baptizandus, puto quia ideo ut sit in populo Jesu. Cujus Jesu? Qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Si non habet quod in illo salvetur, auferatur hinc. Quare non dicimus matribus, Auferte hinc istos parvulos? Jesus namque salvator est: si non habent isti quod in illis salvetur, auferte hinc eos. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 30Id. IX, 12 . Audebit mihi quisquam in hoc parvuli discrimine dicere: Mihi est Jesus, huic non est Jesus. Ergo tibi est Jesus, huic non est Jesus? Non venit ad Jesum? non pro illo respondetur ut credat in Jesum? Alterum baptismum instituimus parvulis, in quo non fit remissio peccatorum? Plane si iste parvulus pro se loqui posset, vocem contradicentis refelleret, et clamaret: Da mihi vitam Christi; in Adam mortuus sum; da mihi vitam Christi, in cujus conspectu mundus non est, nec infans cujus est unius diei vita super terram 31Job XIV, 4, sec. LXX . Istis gratiam non negaret, nec qui de suo daret. Fiat misericordia cum miseris. Utquid eorum innocentia ultra modum laudatur? Inveniat salvatorem, nondum sentiant adulatorem. Nos plane in tanto infantium periculo nec disputare debemus, ne eorum salutem vel disputando differre videamur. Afferatur, abluatur, liberetur, vivificetur. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Non invenit qua veniret in hujus saeculi vitam, nisi per Adam: non inveniet qua evadat futuri saeculi poenam, nisi per Christum. Quid claudis unicam januam? Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Audi, clamat tibi: Non est enim opus sanis medicus, sed male habentibus. Quare istum sanum dicis, nisi quia medico contradicis?

Notes

  1. 29. Matth. I, 21
  2. 30. Id. IX, 12
  3. 31. Job XIV, 4, sec. LXX