TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Superbia invidiae mater. Agnes virgo et Crispina mulier, ambae martyres. Continens cogitet quid sibi desit, non quid adsit. Servo ergo Dei cui subrepserit superbia, continuo ibi est et invidia. Non potest superbus esse non invidus. Invidia filia est superbiae: sed ista mater nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Ut autem non sit in vobis, hoc cogitate, persecutionis tempore non solam Agnen fuisse coronatam virginem, sed et Crispinam mulierem: et forte, quod non dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt, et multi de conjugatis pugnaverunt, atque vicerunt. Unde non frustra dicit Apostolus omnibus membris Christi: Alter alterum existimantes superiorem sibi, et honore mutuo praevenientes 7Philipp. II, 3, et Rom. XII, 10 . Haec etenim si cogitetis, non eritis apud vos magni. Magis enim cogitare debetis quid vobis desit, quam quid vobis adsit. Quod habes, cave ne perdas: quod nondum habes, supplica ut habeas. In quantis sis minor, tibi cogitandum est; non in quantis sis major. Si enim cogitas quantum praecessisti alterum, time tumorem. Si vero cogitas quantum tibi adhuc deest, ingemiscis; et cum ingemiscis, curaris, humilis eris, tutior ambulabis, non praecipitaberis, non inflaberis.

Notes

  1. 7. Philipp. II, 3, et Rom. XII, 10