Salvator noster, judex noster et advocatus. Quid? Inde venturus judicaturus vivos et mortuos. Confiteamur Salvatorem, ne timeamus judicem. Qui enim modo in eum credit, et praecepta ejus facit, et diligit eum, non timebit quando veniet judicare vivos et mortuos: non solum non timebit, sed ut veniat optabit. Quid enim nobis felicius, quam quando venit quem desideramus, quando venit quem amamus? Sed timeamus, quia judex noster erit. Qui modo est advocatus noster, ipse tunc erit judex noster. Audi Joannem: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, » dixit, « fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum » 7I Joan. I, 8-II, 2. Si haberes causam apud aliquem judicem agendam, et instrueres advocatum, esses susceptus ab advocato, ageret causam tuam sicut posset; et si non illam finisset, et audires illum judicem venturum; quantum gauderes, quia ipse potuit esse judex tuus, qui fuit paulo ante advocatus tuus? Et modo ipse pro nobis orat, ipse pro nobis interpellat. Advocatum eum habemus, et judicem timeamus? Imo quia advocatum praemisimus securi, judicem venturum speremus.