TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitibus quid praecipi velit Apostolus. Vermis divitiarum, superbia. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum: Praecipe divitibus hujus mundi: quia sunt divites alterius saeculi. Pauperes sunt divites alterius saeculi, Apostoli sunt divites alterius saeculi, qui dicebant, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes 1II Cor. VI, 10 . Ut sciatis de quibus loquatur divitibus, addidit, hujus mundi. Audiant ergo Apostolum divites hujus mundi: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Primus vermis divitiarum superbia. Mala tinea, totum rodit, et ad cinerem usque perducit. Praecipe ergo non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum: ne forte dives dormias, et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli verba sunt); sed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum, quis tollit tibi Deum? Quid habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Non ergo sperare in divitiis, ait; sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fruendum; cum quibus omnibus et se ipsum.

Notes

  1. 1. II Cor. VI, 10