Charitatis laus. Per eam divina doctrina sine errore comprehenditur, sine labore custoditur. Mandatum novum faciens hominem novum. Divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam, fratres mei, sine ullo errore comprehendit, et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate: dicente Apostolo, Plenitudo autem legis charitas 1Rom. XIII, 10 ; et alio loco, Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2I Tim. I, 5 . Quis est autem finis praecepti, nisi praecepti adimpletio? et quid est praecepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo ibi dixit, Plenitudo legis est charitas; hoc etiam hic dixit, Finis praecepti est charitas. Nec dubitari ullo modo potest, quod templum Dei sit homo, in quo habitat charitas. Dicit enim et Joannes, Deus charitas est 3I Joan. IV, 8 . Haec autem dicentes Apostoli et nobis charitatis excellentiam commendantes, non utique aliud, nisi quod comederant, ructuare potuerunt. Ipse quippe Dominus pascens eos verbo veritatis, verbo charitatis, quod est ipse panis vivus, qui de coelo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem: Et iterum, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem dilexeritis 4Joan. XIII, 34, 35 . Ille enim qui venit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem, et vetustatem vinculi mortis nostrae suae mortis novitate dissolvere, mandato novo fecit hominem novum. Res enim vetus erat, ut homo moreretur. Quod ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus moreretur. Sed quia in carne mortuus est, non in divinitate, per sempiternam vitam divinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. Itaque, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 5Rom. IV, 25 . Qui ergo contra mortis vetustatem attulit vitae novitatem, ipse contra vetus peccatum opponit novum mandatum. Quapropter quisquis vetus peccatum vis exstinguere, mandato novo exstingue cupiditatem, et amplectere charitatem. Sicut enim radix omnium malorum est cupiditas; ita et radix omnium bonorum est charitas.