Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae ejusmodi est. Quid magnum, quia pretiosior est mulier haec lapidibus pretiosis? Si modo humanas avaritias cogitetis, si ad proprietatem accipiantur lapides pretiosi, quid magnum est, quod quibuslibet lapidibus pretiosior invenitur Ecclesia? Nulla talis comparatio est: sed sunt lapides pretiosi in illa. Tam pretiosi sunt lapides isti, ut vivi dicantur 9I Petr. II, 4, 5. Sunt ergo lapides pretiosi ornantes eam: sed est ipsa pretiosior. Volo aliquid commendare Charitati vestrae, quantum capio, quantum capitis, quantum timeo, quantum timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi, et semper fuerunt, docti, abundantes scientia et eloquio et omni instructione Legis. Pretiosi plane lapides isti sunt: sed ex eorum numero quidam aberraverunt ab ornamento mulieris hujus. Quantum enim pertinet ad doctrinam et eloquium unde fulget, lapis pretiosus erat Cyprianus: sed mansit in hujus ornamento. Lapis pretiosus erat Donatus: sed resiluit a compage ornamenti. Ille qui mansit, in ea se amari voluit: ille qui inde excussus est, praeter illam nomen sibi quaesivit. Ille permanens cum illa, ad illam collegit: ille resiliens, non colligere, sed spargere concupivit. Mali filii, quid sequimini lapidem pretiosum, de ornamento hujus mulieris excussum? Respondetis mihi, Quid enim? Tu sic intelligens quomodo ille? aut sic loqueris quomodo ille? aut tam doctus es quam ille? Sit licet intelligens: Intellectus bonus, omnibus facientibus eum 10Psal. CX, 10 . Sit licet doctus, licet liberalibus disciplinis et mysteriis Legis instructus, lapis est pretiosus: redi ab illo ad istam, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Lapis pretiosus si non sit in ornamento mulieris hujus, jacet in tenebris. Lapis pretiosus quolibet jacet, jacet in tenebris: opus illi erat ut in ornamento hujus feminae permaneret, et esset in compagine ornamenti ejus. Ego autem fidenter dixerim, pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia caro valent: jam ille vilis est, pretium perdidit, qui non habet charitatem. Doctrinam suam jactet licet, linguam suam jactet licet: audiat aestimatorem verorum lapidum matronae hujus; audiat, inquam, quemdam artificem ornamenti inspectorem. Quid jactat linguam suam, jam non pretiosus, sed vilis lapis? Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 11I Cor. XIII, 1 . Cymbalum est lapis ille: jam non fulget, sed tinnit. Ergo discite lapides aestimare, negotiatores regni coelorum: nullus vobis lapis placeat, praeter hujus mulieris ornamentum. Haec quae pretiosior est lapidibus pretiosis, ornamenti sui ipsa pretium est.