TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia id Deus non modo condidit, sed pro nutu administrat aliis ad subsidium et probationem, aliis ad supplicium. Et vis videre, quam justi judicis res est aurum et argentum? Avarus inde torquetur, unde misericors adjuvatur. Rem suam divina distribuente justitia, et recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio humanitatis est, et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus bonis hominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cujus divitiae sunt ipse qui tribuit. Non enim potest quisque apparere contemptor, nisi ejus rei cujus possessor effectus est. Nam et qui non habent, possunt ista contemnere: sed utrum fingant, an vere contemnant, Deus videt qui cordis inspector est; hominibus autem, ut imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur animus, cui viluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat occasiones beneficiorum: malos torquet timore damnorum. Et ideo si amittant utrique aurum et argentum, isti coelestes divitias laeto corde retinebunt; illis autem et bonis temporalibus inanis domus, et bonis aeternis inanior conscientia remanebit.