TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Impoenitentiam irremissibilis blasphemiae nomine intelligendam esse suadetur ex Luca. Quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum sanctum qui in se ipsum divisus non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. Nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit Dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum ejicit daemones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum: sed ibi quoque non negligenter praetereundum quo loco dictum sit. Loquebatur enim de his qui eum confessi essent, vel negassent coram hominibus, ubi ait, Dico autem vobis, Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negavit, continuo subjecit: Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur 82Luc. XII, 8-10 : illa scilicet blasphemia cordis impoenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in Ecclesia per Spiritum sanctum. Quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare flevit 83Matth. XXVI, 69-75; victoque spiritu qui in se ipsum divisus est, et qui eum vexandum poposcerat, contra quem pro illo Dominus rogavit ne deficeret fides ejus 84Luc. XXII, 31, 32; accepit etiam ipsum cui non restitit, Spiritum sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur remissio peccatorum.

Notes

  1. 82. Luc. XII, 8-10
  2. 83. Matth. XXVI, 69-75
  3. 84. Luc. XXII, 31, 32