Dei Filium eumdem esse filium hominis incarnatione. Nam si ille qui semper est Dei Filius, non ipse est factus hominis filius, quomodo de illo dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo? Neque enim alius, sed ipse in forma Dei aequalis Patri, qui est utique unigenitus Dei Filius, semetipsum exinanivit, in similitudinem hominum factus. Neque alius, sed idem ipse in forma Dei aequalis Patri, humiliavit, non alium, sed semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 2Philipp. II, 6, 7 . Quod totum non fecit Dei Filius, nisi in ea forma qua est hominis filius. Item si ille qui semper est Dei Filius, non est ipse factus hominis filius, quomodo dicit Apostolus ad Romanos: Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 3Rom. I, 1-3 ? Ecce Filius Dei, quod utique semper erat, factus est ex semine David secundum carnem, quod non erat. Item si ille qui est Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo misit Deus Filium suum factum ex muliere 4Galat. IV, 4 ? Quo nomine secundum hebraeam linguam non virgineum decus negatur, sed femineus sexus ostenditur. Quis enim a Patre est missus, nisi unigenitus Dei Filius? Quomodo ergo ex muliere factus, nisi quia idem ipse qui erat apud Patrem Dei Filius, missus factus est hominis filius? De Patre natus sine temporis die, de matre natus hoc die. Istum enim diem quem creavit, in quo crearetur elegit, sicut factus est de matre quam fecit. Nam et ipse dies a quo deinceps incrementum lucis accipit dies, opus Christi significat, a quo interior homo noster renovatur de die in diem 5II Cor. IV, 16. Aeterno quippe Creatori in tempore creato ille dies debuit esse natalis, cui creatura congrueret temporalis.