TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sermonis exordium. Beatorum solemnitas martyrum, et exspectatio Sanctitatis vestrae de nobis sermonem flagitat. Intelligimus enim nos quod huic diei congruit disputare debere. Hoc vultis, hoc volumus: hoc faciat in cujus manu sunt et nos et sermones nostri; donet facultatem, qui tribuit voluntatem. In hoc enim martyres flagraverunt: invisibilium enim amore succensi visibilia contempserunt. Quid amavit in se, qui contempsit et se, ne perderet se? Templa enim Dei erant, et Deum verum in se habitare sentiebant; ideo falsos deos non colebant. Audierant, sitienter hauserant, medullisque intimis cordis tradiderant, sibique quodam modo invisceraverant quod Dominus dixit, Si quis vult venire post me? neget semetipsum. Neget, inquit, semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me 1Matth. XVI, 24 . Hinc aliquid volo dicere, et terret me vestra intentio, jubet oratio.

Notes

  1. 1. Matth. XVI, 24