TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homo a Deo creatus, a Deo, cum ipsum rogat, non deseritur. Psalmus quem cantavimus Deo, et nos invicem exhortati sumus, ut adoremus eum, et prosternamur illi, et fleamus ante Dominum qui nos fecit, admonet quaerere aliquanto diligentius, quid sibi velit quod ait, Qui nos fecit. Quod enim homo a Deo creatus est, nullus dubitat homo, nisi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita legimus, et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter multa quae fecit, ad imaginem suam 1Gen. I, 26, 27. Haec hominis est prima conditio, haec est humana prima creatura. Non tamen arbitror, hoc nos pro magno voluisse commonere Spiritum sanctum in hoc psalmo, quod ait, Fleamus ante Dominum qui nos fecit: alio enim loco dicit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos 2Psal. XCIX, 3 . Unde quidem, ut dixi, christianus dubitat nemo: quia non solum Deus creavit primum hominem, ex quo omnes homines, sed Deus hodieque creat singulos homines; ille qui ait cuidam sancto suo, Priusquam te formarem in utero, novi te 3Jerem. I, 5 . Prius ergo creavit hominem sine homine, modo creat hominem ex homine. Tamen sive hominem sine homine, sive hominem ex homine, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Ad istum itaque primum verborum istorum et facilem sensum, sed tamen verum, adoremus eum, fratres, et prosternamur ei, et ploremus ante Dominum qui nos fecit. Non enim fecit, et deserit: non enim curavit facere, et non curat custodire. Ploremus ante Dominum, qui nos fecit: quia non ploravimus quando nos fecit, et tamen fecit. Qui ergo fecit antequam rogaretur, deserit cum rogatur? Tanquam ergo dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit eum Scriptura, cum dicit, Ploremus ante Dominum qui nos fecit. Utique exaudit quos fecit: utique non potest non curare quos fecit.

Notes

  1. 1. Gen. I, 26, 27
  2. 2. Psal. XCIX, 3
  3. 3. Jerem. I, 5