TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Disciplina sine odio. Inimico veniam negans nihil ipsi nocet, sed sibi. Si autem vel tunc ignoveris, vel tunc ex corde dimiseris odium: odium dico dimittas ex corde, non disciplinam. Quid si ille qui petit veniam, castigandus est a me? Fac quod vis: puto enim quod filium tuum diligis et quando caedis. Lacrymas vapulantis non curas; quia ei haereditatem servas. Ego hoc dico, ut de corde dimittas odium, quando a te veniam petit inimicus. Sed forte dicis: Mentitur, fingit. O judex cordis alieni, dic mihi cogitationes patris tui, dic mihi hesternas tuas. Rogat, veniam petit: dimitte, prorsus dimitte. Si non dimiseris, non illi noces, sed tibi. Nam ille scit quid est facturus. Non vis tu dimittere conservus conservo tuo: ibit ad Dominum vestrum, et dicet ei, Domine, rogavi conservum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mihi dimitte. Numquid non licet Domino debita relaxare servi sui? Ille accepta venia a Domino recedit absolutus, tu remanes obligatus. Quomodo obligatus? Venturum est tempus orationis, venturum est ut dicas, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: respondebit tibi Dominus, Serve nequam, cum tanta mihi deberes, rogasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum 19Matth. XVIII, 32, 33 . De Evangelio sunt verba ista, non de corde meo. Si autem rogatus dimiseris veniam postulanti, jam potes dicere orationem istam. Et si nondum idoneus es diligere saevientem, tamen orationem istam potes dicere, Dimitte nobis debita nostri, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Transeamus ad reliqua.

Notes

  1. 19. Matth. XVIII, 32, 33