TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Remissio peccatorum non extra Ecclesiam. Quae cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in Spiritu sancto, in illa Ecclesia tantummodo dari potest, quae habet Spiritum sanctum. Hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum divisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur Spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque justitiam. Nam et in primo ejus adventu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. Et dixit Petrus ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti 80Act. II, 37, 38 . Utique in Ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni hujus acceptio, in qua erat Spiritus sanctus. Ideo autem in nomine Jesu Christi, quia cum eumdem Spiritum sanctum promitteret: Quem mittet, inquit, Pater in nomine meo 81Joan. XIV, 26 . Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio: sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim voce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur. Non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed ut jam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiae Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto: quia non est Pater amborum. Et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu sancto - quia non est Filius amborum. Spiritus autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio: quia Spiritus est unus amborum.

Notes

  1. 80. Act. II, 37, 38
  2. 81. Joan. XIV, 26