TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Miracula Domini in corporibus et in animis. Miracula Domini nostri et Salvatoris Christi Jesu, omnes quidem audientes et credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim corporalia ejus miracula stupentes, majora intueri non norunt: quidam vero ea quae gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis admirantur. Dicit ipse Dominus, Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat 1Joan. V, 21 . Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem Pater et Filius: quia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo habet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut resurrexit filius hujus viduae, qui modo ex Evangelio recitatus est: unde autem videant homines resurgere mortuos in corde, non omnes habent, nisi qui jam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare semper victurum, quam suscitare iterum moriturum.

Notes

  1. 1. Joan. V, 21