Discipulorum erectio. Solus Jesus erectis iis videtur. Praemium nobis promissum ipse Deus. Dominus autem porrexit manum, et excitavit jacentes. Deinde neminem viderunt, nisi solum Jesum. Quid sibi hoc vult? Audistis, cum Apostolus legeretur, quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et linguae evacuabuntur, quando venerit illud quod modo speramus et credimus 8I Cor. XIII, 12, 8, 9. Quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc significaverunt, quod morimur: quia dictum est carni, Terra es, et in terram ibis 9Gen. III, 19 . Quando vero eos Dominus erexit, resurrectionem significavit. Post resurrectionem utquid tibi Lex? utquid tibi Prophetia? Ideo non apparet Elias, non apparet Moyses. Remanet tibi, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 10Joan. I, 1 . Remanet tibi, ut sit Deus omnia in omnibus 11I Cor. XV, 28. Ibi erit Moyses; sed jam non Lex. Videbimus ibi et Eliam; sed jam non prophetam. Lex enim et Prophetae testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam 12Luc. XXIV, 44-47. Ubi completur illud quod suis dilectoribus repromisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur, Quia diliges eum, quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi 13Joan. XIV, 21 . Magnum donum, magna promissio. Non tibi servat Deus praemium aliquod suum: sed se ipsum. Avare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? Tu dives tibi videris; et si Deum non habes, quid habes? alter pauper; et si Deum habet, quid non habet?
Sermones
Notes
- 8. I Cor. XIII, 12, 8, 9
- 9. Gen. III, 19
- 10. Joan. I, 1
- 11. I Cor. XV, 28
- 12. Luc. XXIV, 44-47
- 13. Joan. XIV, 21