TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Testimonium pro catholica Ecclesia. Aliud testimonium. Audi sanctarum aliud testimonium tabularum. De Domino dicitur Christo in figura Salomonis: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient illi. 4Psal. LXXI, 8-11 . Quando dicebatur, credebatur: quando impletur, negatur. Tene ergo mecum haereditatem a mari usque ad mare, et a flumine, scilicet Jordane, ubi coeptum est Christi magisterium, usque ad terminos orbis terrae. Quare non vis? Quare huic promissioni et haereditati, divitiis tuis, inimicus es? Quare non vis? Propter Donatum? propter Caecilianum? Quis fuit Donatus? quis Caecilianus? Utique homines. Si boni, bono suo, non meo: ergo et si mali, malo suo, non meo. Tu Christum accipe, et zelantem Christo ejus Apostolum attende: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ut autem hoc diceret, vide quid horruit: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis 5I Cor. I, 12 et 13 ? Si non in nomine Pauli, multo minus in nomine Caeciliani; multo amplius, et multo minus in nomine Donati. Et tamen adhuc post apostolicas voces, post Ecclesiae declarationem et toto mundo dilatationem, dicitur mihi, Non dimitto Donatum, non dimitto nescio quem Gaium, Lucium, Parmenianum; mille nomina, mille scissuras. Privabis te, sequendo hominem, tanta haereditate, de quâ modo audisti, A mari usque ad mare, a flumine usque ad terminos orbis terrae? Quare illam non tenes? Quia hominem amas. Quid est homo, nisi animal rationale factum de terra? Ideo ergo inimicus es, quia terram lingis. Despice hoc potius Noli lingere terram, ut spem ponas in eum qui fecit coelum et terram. Haec spes nostra, haec testimonia. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum 6Psal. XLIX, 1 . Noli remanere in terra, sed quo vocata est terra.

Notes

  1. 4. Psal. LXXI, 8-11
  2. 5. I Cor. I, 12 et 13
  3. 6. Psal. XLIX, 1