Qui, a quibus, quidve petunt hic mendici nostri. Ergo diximus, a quo petamus, qui petamus, quid petamus. Sed petitur et a nobis. Mendici enim Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Sed et ibi etiam cogitemus, quando petitur a nobis, qui petunt, a quibus petunt, quid petunt. Qui petunt? Homines. A quibus petunt? Ab hominibus. Qui petunt? Mortales. A quibus petunt? A mortalibus. Qui petunt? Fragiles. A quibus petunt? A fragilibus. Qui petunt? Miseri. A quibus petunt? A miseris. Excepta substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales sunt a quibus petunt. Quam frontem habes petendo ad Dominum tuum, qui non agnoscis parem tuum? Non sum, inquit, talis: absit a me, ut talis sim. Inflatus obsericatus ista loquitur de pannoso. Sed ego nudos interrogo. Non interrogo in vestibus, quales sitis, sed quales nati fueritis. Ambo nudi, ambo infirmi, miseram vitam inchoantes, ideo ambo plorantes.