TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Apostolus etiam atque etiam Legis apertissimus laudator. Videte tamen, charissimi, videte etiam atque etiam Paulum apostolum contra furorem Manichaeorum esse legis divinae apertissimum laudatorem, videte quid adjungat: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Numquid uberius laudari potest? Paulo ante verbo illo quod dixit, Absit, defenderat a crimine, non laudaverat. Aliud est a crimine objecto defendere, aliud debito praeconio praedicare. Crimen objectum fuit, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Defensio, Absit. Uno verbo defenditur veritas; quia magna est Apostoli defendentis auctoritas. Quid diu defendat? Sufficit. Absit. An vultis, inquit, experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus 16II Cor. XIII, 3 ? Modo autem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

Notes

  1. 16. II Cor. XIII, 3