In martyribus non poena attenditur, sed causa. Donatistarum falsos martyres carpit. Videte ergo, fratres: sic celebrate passiones martyrum, ut cogitetis imitari martyres. Illi ut fructuosam haberent poenam, elegerunt causam. Attenderunt enim Dominum dicentem, non Beati qui persecutionem patiuntur; sed, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam 5Matth. V, 10 . Elige causam, et non cures poenam. Si autem non eligis causam, et hic et in futuro invenies poenam. Non te commoveant supplicia et poenae malefacientium, sacrilegorum, hostium pacis, et inimicorum veritatis. Non enim illi pro veritate moriuntur: sed ideo moriuntur, ne veritas annuntietur, ne veritas praedicetur, ne veritas teneatur, ne unitas ametur, ne charitas diligatur, ne aeternitas teneatur. O causa pessima! ideo poena infructuosa. Non attendis, qui te de poena jactas, tres cruces fuisse, quando Dominus passus est? Inter duos latrones passus est Dominus: poena non discernebat, sed causa discernebat. Ideo martyrum vox est in illo Psalmo, Judica me, Deus. Non timet judicium: non enim habet quod in illo ignis absumat; ubi totum aurum est, flamma quid formidatur? Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 6Psal. XLII, 1 . Numquid dixit, Discerne poenam meam? Diceretur ei, Poenam passus est latro. Numquid ait, Discerne crucem meam? Ibi et adulter inclusus est. Numquid dixit, Discerne catenam meam? Ibi fures etiam colligati sunt. Numquid dixit, Discerne vulnus meum? Ferro etiam scelerati necati sunt. Cum ergo videret omnia bonis malisque communia in passionibus, exclamavit, et ait, Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Si discernis causam meam, coronas patientiam meam. Haec Charitati vestrae pro exhortatione in hoc sancto loco sufficiant; quoniam dies parvi sunt, et adhuc nobis in majore basilica restant quae agamus cum Charitate vestra.