Sponsa Christi agat ut sit sine macula et ruga. Exhibete ergo vos dignum corpus tali capite, dignam sponsam tali sponso. Non potest habere caput illud, nisi condignum corpus; nec ille vir tantus, nisi condignam ducit uxorem. Ut exhiberet sibi. inquit, gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut ragam, aut aliquid ejusmodi 29Ephes. V, 27 . Haec est sponsa Christi, non habens maculam aut rugam. Non vis habere maculam? Fac quod scriptum est; Lavamini, mundi estote, auferte nequitias de cordibus vestris 30Isai. I, 16 . Non vis habere rugam? Extendere in crucem. Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata: per extensionem fit desiderium futuri saeculi, propter quod Christus crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum: Non, inquit, ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis 31Tit. III, 5 . Audi eumdem extensum: Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu 32Philipp. III, 13 et 14 .