Deus caste quaerendus. Et tamen, fratres, Deus noster nunquam pauper esse potest. Dives est, ipse fecit omnia, coelum et terram, mare et Angelos. Quidquid videmus, quidquid non videmus in coelo, ipse fecit. Sed tamen non divitias amare debemus, sed eum qui fecit illas. Non enim tibi promisit nisi se. Inveni aliquid pretiosius, et hoc tibi dabit. Pulchra est terra, coelum et Angeli: sed pulchrior est qui fecit haec. Qui ergo annuntiant Deum, amantes Deum; qui annuntiant Deum, propter Deum, pascunt oves, et non sunt mercenarii. Ipsam castitatem exigebat ab anima Dominus noster Jesus Christus, quando dicebat Petro, Petre, amas me? Quid est, Amas me? Castus es? Non est cor tuum adulterum? Non tua quaeris in Ecclesia, sed mea? Si ergo talis es, et amas me, pasce oves meas 15Joan. XXI, 15 . Non enim eris mercenarius, sed eris pastor.